Properti Elegiae I.i

[Cynthiae ocelli]
CYNTHIA prima suis miserum me cepit ocellis,
   contactum nullis ante cupidinibus.
tum mihi constantis deiecit lumina fastus
   et caput impositis pressit Amor pedibus,
donec me docuit castas odisse puellas
   improbus, et nullo vivere consilio.
et mihi iam toto furor hic non defuit anno,
   cum tamen adversos cogor habere deos.
Milanion nullos, fugiendo, Tulle, labores
   saevitiam durae contudit Iasidos.
nam modo Partheniis amens errabat in antris,
   ibat et hirsutas ille videre feras;
ille etiam Hylaei percussus vulnere rami
   saucius Arcadiis rupibus ingemuit.
ergo velocem potuit domuisse puellam:
   tantum in amore preces et bene facta valent.
in me tardus Amor non ullas cogitat artes,
   nec meminit notas, ut prius, ire, vias.
at vos, deductae quibus est fallacia lunae
   et labor in magicis sacra piare focis,
en agedum dominae mentem convertite nostrae,
   et facite illa meo palleat ore magis!
tunc ego crediderim vobis et sidera et amnis
   posse Cytinaeis ducere carminibus.
et vos, qui sero lapsum revocatis, amici,
   quaerite non sani pectoris auxilia.
fortiter et ferrum saevos patiemur et ignis,
   sit modo libertas quae velit ira loqui.
ferte per extremas gentis et ferte per undas,
   qua non ulla meum femina norit iter.
vos remanete, quibus facili deus annuit aure,
   sitis et in tuto semper amore pares.
in me nostra Venus noctes exercet amaras,
   et nullo vacuus tempore defit Amor.
hoc, moneo, vitate malum: sua quemque moretur
   cura, neque assiduo mutet amore locum.
quod si quis monitis tardas adverterit auris,
   heu referet quanto verba dolore mea!

Now in English?